HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 32: De arca Noe, et quomodo Dominus locutus est Noe

#Gen. VI

Noe vero erat perfectus in generationibus suis, quasi non illius perfectionis, quae est in patria, sed secundum modum generationis suae, scilicet terrenae. Et dixit Dominus ad Noe. Finis universae carnis venit coram me, praeter eos qui in arca erunt salvandi, disperdam eos cum terra, id est cum fertilitate terrae. Tradunt quoque vigorem terrae, et fecunditatem longe inferiorem esse post diluvium, quam ante, unde esus carnium homini concessus est, cum antea fructibus terrae victitaret. Fecit Noe, juxta praeceptum Domini, arcam de lignis levigatis, id est politis, vel quadratis. Alia littera, vel bituminatis, longitudine trecentorum cubitorum, latitudine quinquaginta, altitudine triginta, ad modum scilicet humani corporis, in quo longitudo sexies est major latitudine, et decies major altitudine. Est autem longitudo a planta, usque ad verticem et latitudo a crate lateris ad cratem; altitudo a dorso, usque ad ventrem. Quod tamen multi de corpore Christi, tantum dictum esse volunt, quia sic legitur in Isidoro, qui humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit. Fuit ergo haec arca in fundamento quadrata, sed in forma altera parte longiori ab angulis in arctum conscendens, donec in cubito summitas ejus perficeretur. Bitumine intus, et extra linita est, quod est gluten ferventissimum, quo ligna linita non dissolvuntur aliqua vi, vel arte, nec materia, vel maceria bituminata solvi potest, sine menstruo mulieris. In lacubus Judaeae supernatans colligitur. In Syria limus est a terra aestuans. Facta sunt in ea coenacula, et tristega, id est distinctiones dictae a trita. Dicit alia translatio bicamerata, et tricamerata; habuit enim quinque cameras, quas Augustinus etiam, praeter sentinam, dicit ibi fuisse, dicens super tabulatum sentinae fuisse bicameratam. Una enim camerarum erat stercoraria, altera apothecaria, et super hanc mansionem erat alia tricamerata. Laterales camerae erant una immitium, altera mitium animalium, media hominum, et avium. Et habuit ostium ubi bicamerata, et tricamerata jungebantur. Alii vero has quinque cameras in altitudine sola disponunt, inferioremque et sentina stercorariam dicentes; secundam supra illam apothecariam, tertiam immitium animalium et serpentum, ubi hae junguntur ostium ponunt; quartam mitium animalium; supremam hominum et avium. Josephus tamen dicit arcam quatuor cameras habentem, forte stercorariam, vel sentinam non includens. Fecit in ea Noe fenestram quam Hebraei crystallinam fuisse tradunt, quae in Hebraeo vocatur meridianum, a Symmacho diluculum. Dicit Rabanus cubitos arcae fuisse geometricos, alioquin tanta capere non valeret. Continet enim cubitus geometricus septem nostros, vel novem. Proprie enim cubitus pedem et dimidium habet.